HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 13: De paradiso et lignis ejus

Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Quasi quaereret aliquis: Remansit homo in loco ubi factus est, in agro scilicet Damasceno? non. Ubi ergo translatus est? in paradisum quem Deus die tertia plantaverat, id est plantis aptaverat, herbis scilicet et arboribus insitum, a principio creationis, scilicet cum apparuit arida, et germinare terram fecit: vel a principio, id est a prima orbis parte. Unde alia translatio habet, paradisum in Eden ad orientem. Eden Hebraice, Latine deliciae interpretatur. Ergo idem est paradisum voluptatis quod paradisum in Eden, id est in deliciis. Sed a principio, idem est quod ad orientem. Est autem locus amoenissimus longo terrae, et maris tractu a nostra habitabili zona secretus, adeo elevatus ut usque ad lunarem globum attingat. Unde, et aquae diluvii illuc non pervenerunt. Est etiam paradisus coelum empyreum, et dicitur spiritualis, quia regio est spirituum. Dicitur etiam spiritualiter paradisus vita beata, vel Ecclesia. Produxitque Deus in paradiso de humo diversa ligna quibus delectaretur homo videndo, et sustentaretur edendo. Produxit quidem, id est procul in altum duxit; vel produxit, id est pro homine duxit. In medio quorum tanquam digniora posuit lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali. Dictum est autem lignum vitae ab effectu, quem habuit naturaliter, ut comestum saepius perpetua soliditate hominem firmaret, ita ut nulla infirmitate, vel senio, vel anxietate, in deterius, vel in occasum laberetur. Lignum vero scientiae boni et mali dictum est ex eo quod secutum est ejus comestionem. Prius enim nesciebat homo quid esset malum, quia nondum expertus. Bonum enim dicimus sanitatem et firmitatem; malum vero aegritudinem et imbecillitatem, quae nondum senserat homo. Cognoverat quidem ea per scientiam, quia ex uno contrariorum cognoscitur reliquum, sed non per experientiam, ut medicus dum sanus est novit morbos, sed cum aegrotat magis cognoscit, quia novit, et sentit, sicut de puero delicate nutrito dicitur, quia nescit quid sit malum, imo nondum novit quantum sit bonum, vel malum: vel malum dicitur inobedientia, bonum obedientia, quia post comestionem novit quantum bonum erat obedientiae, et quantum malum inobedientiae. Plato non putans hoc posse convenire arboribus, quod sit lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali, ideo utrumque hoc de homine dictum existimavit, quia vivit et est sciens bonum et malum, et dixit ipsum vocatum lignum, id est corporeum, ad differentiam spirituum, id est angelorum, qui et vivunt, et sciunt bonum et malum. In medio vero positum tradidit, quia homo est quasi medius inter Creatorem super se positum, et sensibilia sub se posita. Discretam vero illius hominis fuisse creationem a creationibus hominum reliquorum dixit per illa duo addita, vitae, et scientiae boni et mali. Sicut enim in Samia figura, id est Pythagorica, quae de Samo insula fuit, haec enim figura a Pythagora inventa est, prius est truncus integer, et post in summo bivium, sic homo modo in primis aetatibus quasi tantum vivit, non utens viribus ad intelligentiam datis. Sed cum venerit ad annos discretionis, tunc discernit inter bonum et malum, et tunc sunt primum opera ejus bona, vel mala. Sed non ita factum est in Adam, imo cum vita data est ei scientia boni et mali, quasi diceret: Factus est homo corporeus, subditus Deo, praepositus animantibus, et simul vixit, et scivit bonum et malum.